1 Paulus servus Christi Iesu vocatus
apostolus segregatus in evangelium Dei
2 quod ante promiserat per prophetas
suos in scripturis sanctis
3 de Filio suo qui factus est ex
semine David secundum carnem
4 qui praedestinatus est Filius Dei
in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu
Christi Domini nostri
5 per quem accepimus gratiam et
apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius
6 in quibus estis et vos vocati Iesu
Christi
7 omnibus qui sunt Romae dilectis Dei
vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
8 primum quidem gratias ago Deo meo per
Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo
mundo
9 testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu
meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio
10 semper in orationibus meis obsecrans si quo modo
tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos
11 desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar
gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos
12 id est simul consolari in vobis per eam quae
invicem est fidem vestram atque meam
13 nolo autem vos ignorare fratres quia saepe
proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam
et in vobis sicut et in ceteris gentibus
14 Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus
debitor sum
15 ita quod in me promptum est et vobis qui Romae
estis evangelizare
16 non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est
in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco
17 iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in
fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit
18 revelatur enim ira Dei de caelo super omnem
impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent
19 quia quod notum est Dei manifestum est in illis
Deus enim illis manifestavit
20 invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea
quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et
divinitas ut sint inexcusabiles
21 quia cum cognovissent Deum non sicut Deum
glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et
obscuratum est insipiens cor eorum
22 dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt
23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei
in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et
serpentium
24 propter quod tradidit illos Deus in
desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in
semet ipsis
25 qui commutaverunt veritatem Dei in
mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est
benedictus in saecula amen
26 propterea tradidit illos Deus in
passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum
qui est contra naturam
27 similiter autem et masculi relicto
naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in
masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet
ipsis recipientes
28 et sicut non probaverunt Deum habere in
notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt
29 repletos omni iniquitate malitia fornicatione
avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate
susurrones
30 detractores Deo odibiles contumeliosos superbos
elatos inventores malorum parentibus non oboedientes
31 insipientes inconpositos sine affectione absque
foedere sine misericordia
32 qui cum iustitiam Dei cognovissent non
intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed
et consentiunt facientibus
|