1 quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas
circumcisionis
2 multum per omnem modum primum quidem quia credita
sunt illis eloquia Dei
3 quid enim si quidam illorum non crediderunt
numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit
4 est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut
scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
5 si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat
quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico
6 absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum
7 si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in
gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor
8 et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos
quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est
9 quid igitur praecellimus eos nequaquam causati
enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse
10 sicut scriptum est quia non est iustus
quisquam
11 non est intellegens non est requirens
Deum
12 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt
non est qui faciat bonum non est usque ad unum
13 sepulchrum patens est guttur eorum
linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum
14 quorum os maledictione et amaritudine
plenum est
15 veloces pedes eorum ad effundendum
sanguinem
16 contritio et infelicitas in viis eorum
17 et viam pacis non cognoverunt
18 non est timor Dei ante oculos eorum
19 scimus autem quoniam quaecumque lex
loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat
omnis mundus Deo
20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis
caro coram illo per legem enim cognitio peccati
21 nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est
testificata a lege et prophetis
22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super
omnes qui credunt non enim est distinctio
23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
24 iustificati gratis per gratiam ipsius per
redemptionem quae est in Christo Iesu
25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine
ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium
delictorum
26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae
eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu
27 ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem
factorum non sed per legem fidei
28 arbitramur enim iustificari hominem per fidem
sine operibus legis
29 an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium
immo et gentium
30 quoniam quidem unus Deus qui iustificabit
circumcisionem ex fide et praeputium per fidem
31 legem ergo destruimus per fidem absit sed
legem statuimus
|