1 iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum
per Dominum nostrum Iesum Christum
2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam
in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei
3 non solum autem sed et gloriamur in
tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur
4 patientia autem probationem probatio vero spem
5 spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis
6 ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus
secundum tempus pro impiis mortuus est
7 vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono
forsitan quis et audeat mori
8 commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam
cum adhuc peccatores essemus
9 Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis
iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum
10 si enim cum inimici essemus reconciliati sumus
Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius
11 non solum autem sed et gloriamur in Deo per
Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus
12 propterea sicut per unum hominem in hunc mundum
peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit
in quo omnes peccaverunt
13 usque ad legem enim peccatum erat in mundo
peccatum autem non inputatur cum lex non est
14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in
eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma
futuri
15 sed non sicut delictum ita et donum si enim unius
delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius
hominis Iesu Christi in plures abundavit
16 et non sicut per unum peccantem ita et donum nam
iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in
iustificationem
17 si enim in unius delicto mors regnavit per unum
multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita
regnabunt per unum Iesum Christum
18 igitur sicut per unius delictum in omnes homines
in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in
iustificationem vitae
19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis
peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti
constituentur multi
20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi
autem abundavit delictum superabundavit gratia
21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia
regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum
|