1 quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut
gratia abundet
2 absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc
vivemus in illo
3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo
Iesu in morte ipsius baptizati sumus
4 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in
mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in
novitate vitae ambulemus
5 si enim conplantati facti sumus
similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus
6 hoc scientes quia vetus homo noster simul
crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato
7 qui enim mortuus est iustificatus est a
peccato
8 si autem mortui sumus cum Christo
credimus quia simul etiam vivemus cum Christo
9 scientes quod Christus surgens ex mortuis
iam non moritur mors illi ultra non dominabitur
10 quod enim mortuus est peccato mortuus est
semel quod autem vivit vivit Deo
11 ita et vos existimate vos mortuos quidem
esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu
12 non ergo regnet peccatum in vestro mortali
corpore ut oboediatis concupiscentiis eius
13 sed neque exhibeatis membra vestra arma
iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra
vestra arma iustitiae Deo
14 peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub
lege estis sed sub gratia
15 quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege
sed sub gratia absit
16 nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad
oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad
iustitiam
17 gratias autem Deo quod fuistis servi peccati
oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis
18 liberati autem a peccato servi facti estis
iustitiae
19 humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae
sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad
iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in
sanctificationem
20 cum enim servi essetis peccati liberi fuistis
iustitiae
21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc
erubescitis nam finis illorum mors est
22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti
Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam
23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita
aeterna in Christo Iesu Domino nostro
|