1 an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor
quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit
2 nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata
est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri
3 igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit
cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit
adultera si fuerit cum alio viro
4 itaque fratres mei et vos mortificati
estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut
fructificaremus Deo
5 cum enim essemus in carne passiones peccatorum
quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti
6 nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo
detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae
7 quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed
peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex
diceret non concupisces
8 occasione autem accepta peccatum per mandatum
operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat
9 ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum
venisset mandatum peccatum revixit
10 ego autem mortuus sum et inventum est mihi
mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem
11 nam peccatum occasione accepta per mandatum
seduxit me et per illud occidit
12 itaque lex quidem sancta et mandatum
sanctum et iustum et bonum
13 quod ergo bonum est mihi factum est mors
absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut
fiat supra modum peccans peccatum per mandatum
14 scimus enim quod lex spiritalis est ego
autem carnalis sum venundatus sub peccato
15 quod enim operor non intellego non enim quod volo
hoc ago sed quod odi illud facio
16 si autem quod nolo illud facio consentio legi
quoniam bona
17 nunc autem iam non ego operor illud sed quod
habitat in me peccatum
18 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne
mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio
19 non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo
malum hoc ago
20 si autem quod nolo illud facio non ego operor
illud sed quod habitat in me peccatum
21 invenio igitur legem volenti mihi facere bonum
quoniam mihi malum adiacet
22 condelector enim legi Dei secundum interiorem
hominem
23 video autem aliam legem in membris meis
repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in
membris meis
24 infelix ego homo quis me liberabit de corpore
mortis huius
25 gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum
igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati
|