1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in
Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant
2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit
me a lege peccati et mortis
3 nam quod inpossibile erat legis in quo
infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis
peccati et de peccato damnavit peccatum in carne
4 ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non
secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum
5 qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt
sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt
6 nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus
vita et pax
7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum
legi enim Dei non subicitur nec enim potest
8 qui autem in carne sunt Deo placere non possunt
9 vos autem in carne non estis sed in Spiritu si
tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet
hic non est eius
10 si autem Christus in vobis est corpus quidem
mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem
11 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a
mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et
mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis
12 ergo fratres debitores sumus non carni ut
secundum carnem vivamus
13 si enim secundum carnem vixeritis moriemini si
autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis
14 quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt
Dei
15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in
timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater
16 ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro
quod sumus filii Dei
17 si autem filii et heredes heredes quidem Dei
coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur
18 existimo enim quod non sunt
condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis
19 nam expectatio creaturae
revelationem filiorum Dei expectat
20 vanitati enim creatura subiecta est non volens
sed propter eum qui subiecit in spem
21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute
corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei
22 scimus enim quod omnis creatura ingemescit
et parturit usque adhuc
23 non solum autem illa sed et nos ipsi
primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum
expectantes redemptionem corporis nostri
24 spe enim salvi facti sumus spes autem
quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat
25 si autem quod non videmus speramus per
patientiam expectamus
26 similiter autem et Spiritus adiuvat
infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus
postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus
27 qui autem scrutatur corda scit quid
desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis
28 scimus autem quoniam diligentibus Deum
omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti
29 nam quos praescivit et praedestinavit
conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis
fratribus
30 quos autem praedestinavit hos et vocavit
et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et
glorificavit
31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis
contra nos
32 qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis
omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit
33 quis accusabit adversus electos Dei Deus
qui iustificat
34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui
mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam
interpellat pro nobis
35 quis nos separabit a caritate
Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum
an gladius
36 sicut scriptum est quia propter te
mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis
37 sed in his omnibus superamus
propter eum qui dilexit nos
38 certus sum enim quia neque mors
neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque
fortitudines
39 neque altitudo neque profundum neque creatura
alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro
|