1 veritatem dico in Christo non mentior testimonium
mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto
2 quoniam tristitia est mihi magna et continuus
dolor cordi meo
3 optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro
fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem
4 qui sunt Israhelitae quorum adoptio est
filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa
5 quorum patres et ex quibus Christus
secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen
6 non autem quod exciderit verbum Dei non
enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel
7 neque quia semen sunt Abrahae omnes filii
sed in Isaac vocabitur tibi semen
8 id est non qui filii carnis hii filii Dei
sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine
9 promissionis enim verbum hoc est secundum
hoc tempus veniam et erit Sarrae filius
10 non solum autem sed et Rebecca ex uno
concubitum habens Isaac patre nostro
11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid
egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret
12 non ex operibus sed ex vocante dictum est
ei quia maior serviet minori
13 sicut scriptum est Iacob dilexi Esau
autem odio habui
14 quid ergo dicemus numquid iniquitas apud
Deum absit
15 Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et
misericordiam praestabo cuius miserebor
16 igitur non volentis neque currentis sed
miserentis Dei
17 dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum
excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in
universa terra
18 ergo cuius vult miseretur et quem vult
indurat
19 dicis itaque mihi quid adhuc queritur
voluntati enim eius quis resistit
20 o homo tu quis es qui respondeas Deo
numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic
21 an non habet potestatem figulus luti ex
eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam
22 quod si volens Deus ostendere iram et notam
facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in
interitum
23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa
misericordiae quae praeparavit in gloriam
24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis
sed etiam ex gentibus
25 sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem
meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
26 et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea
vos ibi vocabuntur filii Dei vivi
27 Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus
filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient
28 verbum enim consummans et brevians in aequitate
quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
29 et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth
reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes
fuissemus
30 quid ergo dicemus quod gentes quae non
sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est
31 Israhel vero sectans legem iustitiae in legem
iustitiae non pervenit
32 quare quia non ex fide sed quasi ex operibus
offenderunt in lapidem offensionis
33 sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem
offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur
|