1 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit
non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt
2 itaque qui resistit potestati Dei ordinationi
resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt
3 nam principes non sunt timori boni operis sed mali
vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa
4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male
feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in
iram ei qui malum agit
5 ideo necessitate subditi estote non solum propter
iram sed et propter conscientiam
6 ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei
sunt in hoc ipsum servientes
7 reddite omnibus debita cui tributum tributum cui
vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem
8 nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis
qui enim diligit proximum legem implevit
9 nam non adulterabis non occides non furaberis non
concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges
proximum tuum tamquam te ipsum
10 dilectio proximo malum non operatur plenitudo
ergo legis est dilectio
11 et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de
somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus
12 nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus
ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis
13 sicut in die honeste ambulemus non in
comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in
contentione et aemulatione
14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis
curam ne feceritis in desideriis
|