1 debemus autem nos firmiores
inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere
2 unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum
ad aedificationem
3 etenim Christus non sibi placuit sed sicut
scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me
4 quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam
scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus
5 Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum
sapere in alterutrum secundum Iesum Christum
6 ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem
Domini nostri Iesu Christi
7 propter quod suscipite invicem sicut et Christus
suscepit vos in honorem Dei
8 dico enim Christum Iesum ministrum fuisse
circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum
9 gentes autem super misericordiam honorare Deum
sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo
cantabo
10 et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius
11 et iterum laudate omnes gentes Dominum et
magnificate eum omnes populi
12 et rursus Esaias ait erit radix Iesse et
qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt
13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio
et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti
14 certus sum autem fratres mei et ego ipse
de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut
possitis alterutrum monere
15 audacius autem scripsi vobis fratres ex
parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo
16 ut sim minister Christi Iesu in gentibus
sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in
Spiritu Sancto
17 habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad
Deum
18 non enim audeo aliquid loqui eorum quae
per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis
19 in virtute signorum et prodigiorum in
virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum
repleverim evangelium Christi
20 sic autem hoc praedicavi evangelium non
ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem
21 sed sicut scriptum est quibus non est
adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent
22 propter quod et inpediebar plurimum
venire ad vos
23 nunc vero ulterius locum non habens in
his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis
24 cum in Hispaniam proficisci coepero spero
quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte
fruitus fuero
25 nunc igitur proficiscar in
Hierusalem ministrare sanctis
26 probaverunt enim Macedonia et
Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem
27 placuit enim eis et debitores sunt
eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in
carnalibus ministrare eis
28 hoc igitur cum consummavero et
adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam
29 scio autem quoniam veniens ad vos
in abundantia benedictionis Christi veniam
30 obsecro igitur vos fratres per
Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in
orationibus pro me ad Deum
31 ut liberer ab infidelibus qui sunt
in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis
32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et
refrigerer vobiscum
33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen
|