1 commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae
est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris
2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et
adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque
adstitit multis et mihi ipsi
3 salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in
Christo Iesu
4 qui pro anima mea suas cervices subposuerunt
quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium
5 et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum
dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo
6 salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
7 salutate Andronicum et Iuniam cognatos et
concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in
Christo
8 salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
9 salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et
Stachyn dilectum meum
10 salutate Apellen probum in Christo
11 salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate
Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino
12 salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in
Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino
13 salutate Rufum electum in Domino et matrem eius
et meam
14 salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam
Hermam et qui cum eis sunt fratres
15 salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem
eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos
16 salutate invicem in osculo sancto salutant vos
omnes ecclesiae Christi
17 rogo autem vos fratres ut observetis eos
qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt
et declinate ab illis
18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt
sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda
innocentium
19 vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata
est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in
malo
20 Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus
vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum
21 salutat vos Timotheus adiutor meus et
Lucius et Iason et Sosipater cognati mei
22 saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in
Domino
23 salutat vos Gaius hospes meus et
universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
24 […]
25 ei autem qui potens est vos confirmare
iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem
mysterii temporibus aeternis taciti
26 quod nunc patefactum est per scripturas
prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis
gentibus cognito
27 solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in
saecula saeculorum amen
|