1 Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per
voluntatem Dei et Sosthenes frater
2 ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in
Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu
Christi in omni loco ipsorum et nostro
3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino
Iesu Christo
4 gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei
quae data est vobis in Christo Iesu
5 quia in omnibus divites facti estis in illo in
omni verbo et in omni scientia
6 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis
7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia
expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi
8 qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine
in die adventus Domini nostri Iesu Christi
9 fidelis Deus per quem vocati estis in societatem
Filii eius Iesu Christi Domini nostri
10 obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri
Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis
autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia
11 significatum est enim mihi de vobis
fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt
12 hoc autem dico quod unusquisque vestrum
dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi
13 divisus est Christus numquid Paulus
crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis
14 gratias ago Deo quod neminem vestrum
baptizavi nisi Crispum et Gaium
15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis
16 baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio
si quem alium baptizaverim
17 non enim misit me Christus baptizare sed
evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi
18 verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia
est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est
19 scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et
prudentiam prudentium reprobabo
20 ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius
saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi
21 nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per
sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere
credentes
22 quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci
sapientiam quaerunt
23 nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis
quidem scandalum gentibus autem stultitiam
24 ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis
Christum Dei virtutem et Dei sapientiam
25 quia quod stultum est Dei sapientius est
hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus
26 videte enim vocationem vestram fratres quia non
multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles
27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut
confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia
28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus
et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret
29 ut non glorietur omnis caro in conspectu eius
30 ex ipso autem vos estis in Christo Iesu
qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio
31 ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur
in Domino glorietur
|