1 sic nos existimet homo ut ministros Christi et
dispensatores mysteriorum Dei
2 hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis
quis inveniatur
3 mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut
ab humano die sed neque me ipsum iudico
4 nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc
iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est
5 itaque nolite ante tempus iudicare
quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et
manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo
6 haec autem fratres transfiguravi in me et
Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus
adversus alterum infletur pro alio
7 quis enim te discernit quid autem habes
quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis
8 iam saturati estis iam divites facti
estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus
9 puto enim Deus nos apostolos novissimos
ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis
et hominibus
10 nos stulti propter Christum vos autem
prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem
ignobiles
11 usque in hanc horam et esurimus et
sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
12 et laboramus operantes manibus nostris
maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus
13 blasphemamur et obsecramus tamquam
purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc
14 non ut confundam vos haec scribo sed ut
filios meos carissimos moneo
15 nam si decem milia pedagogorum habeatis
in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos
genui
16 rogo ergo vos imitatores mei estote
17 ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus
carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in
Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo
18 tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt
quidam
19 veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et
cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem
20 non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute
21 quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate
et spiritu mansuetudinis
|