1 omnino auditur inter vos fornicatio et
talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat
2 et vos inflati estis et non magis luctum
habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit
3 ego quidem absens corpore praesens autem
spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est
4 in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis
vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu
5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut
spiritus salvus sit in die Domini Iesu
6 non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum
fermentum totam massam corrumpit
7 expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio
sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus
8 itaque epulemur non in fermento veteri neque in
fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
9 scripsi vobis in epistula ne commisceamini
fornicariis
10 non utique fornicariis huius mundi aut
avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo
exisse
11 nunc autem scripsi vobis non commisceri
si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut
maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere
12 quid enim mihi de his qui foris sunt
iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis
13 nam eos qui foris sunt Deus iudicabit
auferte malum ex vobis ipsis
|