1 audet aliquis vestrum habens negotium adversus
alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos
2 an nescitis quoniam sancti de mundo
iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis
iudicetis
3 nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis
saecularia
4 saecularia igitur iudicia si habueritis
contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum
5 ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos
sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum
6 sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc
apud infideles
7 iam quidem omnino delictum est in vobis quod
iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis
fraudem patimini
8 sed vos iniuriam facitis et fraudatis et
hoc fratribus
9 an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt
nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri
10 neque molles neque masculorum concubitores neque
fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei
possidebunt
11 et haec quidam fuistis sed abluti estis sed
sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi
et in Spiritu Dei nostri
12 omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia
mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate
13 esca ventri et venter escis Deus autem et
hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus
corpori
14 Deus vero et Dominum suscitavit et nos
suscitabit per virtutem suam
15 nescitis quoniam corpora vestra membra
Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit
16 an nescitis quoniam qui adheret meretrici
unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una
17 qui autem adheret Domino unus spiritus
est
18 fugite fornicationem omne peccatum
quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum
peccat
19 an nescitis quoniam membra vestra templum
est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri
20 empti enim estis pretio magno glorificate et
portate Deum in corpore vestro
|