1 de quibus autem scripsistis bonum est homini
mulierem non tangere
2 propter fornicationes autem unusquisque suam
uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat
3 uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor
viro
4 mulier sui corporis potestatem non habet sed vir
similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier
5 nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad
tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos
Satanas propter incontinentiam vestram
6 hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum
imperium
7 volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed
unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic
8 dico autem non nuptis et viduis bonum est
illis si sic maneant sicut et ego
9 quod si non se continent nubant melius
est enim nubere quam uri
10 his autem qui matrimonio iuncti sunt
praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere
11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo
reconciliari et vir uxorem ne dimittat
12 nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater
uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam
13 et si qua mulier habet virum infidelem et hic
consentit habitare cum illa non dimittat virum
14 sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli
et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri
inmundi essent nunc autem sancti sunt
15 quod si infidelis discedit discedat non est enim
servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus
16 unde enim scis mulier si virum salvum facies aut
unde scis vir si mulierem salvam facies
17 nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque
sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo
18 circumcisus aliquis vocatus est non
adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur
19 circumcisio nihil est et praeputium nihil
est sed observatio mandatorum Dei
20 unusquisque in qua vocatione vocatus est
in ea permaneat
21 servus vocatus es non sit tibi curae sed
et si potes liber fieri magis utere
22 qui enim in Domino vocatus est servus
libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi
23 pretio empti estis nolite fieri servi hominum
24 unusquisque in quo vocatus est fratres in
hoc maneat apud Deum
25 de virginibus autem praeceptum Domini non
habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim
fidelis
26 existimo ergo hoc bonum esse propter
instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse
27 alligatus es uxori noli quaerere
solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem
28 si autem acceperis uxorem non peccasti et
si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi
ego autem vobis parco
29 hoc itaque dico fratres tempus breve est
reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint
30 et qui flent tamquam non flentes et qui
gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes
31 et qui utuntur hoc mundo tamquam non
utantur praeterit enim figura huius mundi
32 volo autem vos sine sollicitudine esse
qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo
33 qui autem cum uxore est sollicitus est
quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est
34 et mulier innupta et virgo cogitat quae
Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat
quae sunt mundi quomodo placeat viro
35 porro hoc ad utilitatem vestram dico non
ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem
praebeat sine inpedimento Dominum observandi
36 si quis autem turpem se videri existimat
super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat
non peccat nubat
37 nam qui statuit in corde suo firmus non habens
necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde
suo servare virginem suam bene facit
38 igitur et qui matrimonio iungit virginem suam
bene facit et qui non iungit melius facit
39 mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit
quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino
40 beatior autem erit si sic permanserit secundum
meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo
|