1 levans autem Iacob oculos suos vidit
venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque
famularum
2 et posuit utramque ancillam et liberos
earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et
Ioseph novissimos
3 et ipse praegrediens adoravit pronus in
terram septies donec adpropinquaret frater eius
4 currens itaque Esau obviam fratri suo
amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit
5 levatisque oculis vidit mulieres et
parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit
parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo
6 et adpropinquantes ancillae et filii
earum incurvati sunt
7 accessitque Lia cum liberis suis et cum
similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt
8 quaenam sunt inquit istae turmae quas
obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo
9 et ille habeo ait plurima frater mi sint
tua tibi
10 dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni
gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem
tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius
11 et suscipe benedictionem quam adtuli tibi
et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens
12 ait gradiamur simul eroque socius
itineris tui
13 dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos
habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero
laborare morientur una die cuncti greges
14 praecedat dominus meus ante servum suum
et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec
veniam ad dominum meum in Seir
15 respondit Esau oro te ut de populo qui
mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno
indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei
16 reversus est itaque illo die Esau itinere quo
venerat in Seir
17 et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et
fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula
18 transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in
terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta
oppidum
19 emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a
filiis Emor patris Sychem centum agnis
20 et erecto ibi altari invocavit super illud
Fortissimum Deum Israhel
|