1 imitatores mei estote sicut et ego Christi
2 laudo autem vos fratres quod omnia mei memores
estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis
3 volo autem vos scire quod omnis viri
caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus
4 omnis vir orans aut prophetans velato
capite deturpat caput suum
5 omnis autem mulier orans aut prophetans
non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur
6 nam si non velatur mulier et tondeatur si vero
turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum
7 vir quidem non debet velare caput quoniam imago et
gloria est Dei mulier autem gloria viri est
8 non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro
9 etenim non est creatus vir propter mulierem sed
mulier propter virum
10 ideo debet mulier potestatem habere supra caput
propter angelos
11 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier
sine viro in Domino
12 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem
omnia autem ex Deo
13 vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam
orare Deum
14 nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si
comam nutriat ignominia est illi
15 mulier vero si comam nutriat gloria est illi
quoniam capilli pro velamine ei dati sunt
16 si quis autem videtur contentiosus esse nos talem
consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei
17 hoc autem praecipio non laudans quod non in
melius sed in deterius convenitis
18 primum quidem convenientibus vobis in ecclesia
audio scissuras esse et ex parte credo
19 nam oportet et hereses esse ut et qui probati
sunt manifesti fiant in vobis
20 convenientibus ergo vobis in unum iam non est
dominicam cenam manducare
21 unusquisque enim suam cenam praesumit ad
manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est
22 numquid domos non habetis ad manducandum et
bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid
dicam vobis laudo vos in hoc non laudo
23 ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis
quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem
24 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus
meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem
25 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic
calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis
in meam commemorationem
26 quotienscumque enim manducabitis panem hunc et
calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat
27 itaque quicumque manducaverit panem vel
biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini
28 probet autem se ipsum homo et sic de pane
illo edat et de calice bibat
29 qui enim manducat et bibit indigne
iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus
30 ideo inter vos multi infirmes et
inbecilles et dormiunt multi
31 quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique
iudicaremur
32 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non
cum hoc mundo damnemur
33 itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum
invicem expectate
34 si quis esurit domi manducet ut non in iudicium
conveniatis cetera autem cum venero disponam
|