1 de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres
2 scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra
muta prout ducebamini euntes
3 ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei
loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu
Sancto
4 divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
5 et divisiones ministrationum sunt idem autem
Dominus
6 et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui
operatur omnia in omnibus
7 unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad
utilitatem
8 alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae
alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum
9 alteri fides in eodem Spiritu alii gratia
sanitatum in uno Spiritu
10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii
discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum
11 haec autem omnia operatur unus atque idem
Spiritus dividens singulis prout vult
12 sicut enim corpus unum est et membra habet multa
omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus
13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus
baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum
Spiritum potati sumus
14 nam et corpus non est unum membrum sed multa
15 si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de
corpore non ideo non est de corpore
16 et si dixerit auris quia non sum oculus
non sum de corpore non ideo non est de corpore
17 si totum corpus oculus ubi auditus si
totum auditus ubi odoratus
18 nunc autem posuit Deus membra unumquodque
eorum in corpore sicut voluit
19 quod si essent omnia unum membrum ubi corpus
20 nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
21 non potest dicere oculus manui opera tua non
indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii
22 sed multo magis quae videntur membra corporis
infirmiora esse necessariora sunt
23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis
his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra
abundantiorem honestatem habent
24 honesta autem nostra nullius egent sed Deus
temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem
25 ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro
invicem sollicita sint membra
26 et si quid patitur unum membrum conpatiuntur
omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
27 vos autem estis corpus Christi et membra de
membro
28 et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum
apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias
curationum opitulationes gubernationes genera linguarum
29 numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae
numquid omnes doctores
30 numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam
habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur
31 aemulamini autem charismata maiora et adhuc
excellentiorem viam vobis demonstro
|