1 de collectis autem quae fiunt in sanctos
sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite
2 per unam sabbati unusquisque vestrum apud
se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant
3 cum autem praesens fuero quos
probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
4 quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum
ibunt
5 veniam autem ad vos cum Macedoniam
pertransiero nam Macedoniam pertransibo
6 apud vos autem forsitan manebo vel etiam
hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero
7 nolo enim vos modo in transitu videre spero
enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit
8 permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten
9 ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et
adversarii multi
10 si autem venerit Timotheus videte ut sine timore
sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego
11 ne quis ergo illum spernat deducite autem illum
in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus
12 de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut
veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet
autem cum ei vacuum fuerit
13 vigilate state in fide viriliter agite et
confortamini
14 omnia vestra in caritate fiant
15 obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae
et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum
ordinaverunt se ipsos
16 ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni
cooperanti et laboranti
17 gaudeo autem in praesentia Stephanae et
Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt
18 refecerunt enim et meum spiritum et
vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt
19 salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in
Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia
20 salutant vos fratres omnes salutate invicem in
osculo sancto
21 salutatio mea manu Pauli
22 si quis non amat Dominum Iesum Christum sit
anathema maranatha
23 gratia Domini Iesu vobiscum
24 caritas mea cum omnibus vobis in
Christo Iesu amen
|