1 statui autem hoc ipse apud me ne iterum in
tristitia venirem ad vos
2 si enim ego contristo vos et quis est qui
me laetificet nisi qui contristatur ex me
3 et hoc ipsum scripsi ut non cum venero
tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in
omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est
4 nam ex multa tribulatione et angustia
cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis
quam caritatem habeo abundantius in vobis
5 si quis autem contristavit non me
contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos
6 sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio
haec quae fit a pluribus
7 ita ut e contra magis donetis et
consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est
8 propter quod obsecro vos ut confirmetis
in illum caritatem
9 ideo enim et scripsi ut cognoscam
experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis
10 cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod
donavi si quid donavi propter vos in persona Christi
11 ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus
cogitationes eius
12 cum venissem autem Troadem propter evangelium
Christi et ostium mihi apertum esset in Domino
13 non habui requiem spiritui meo eo quod non
invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam
14 Deo autem gratias qui semper triumphat nos in
Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco
15 quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui
salvi fiunt et in his qui pereunt
16 aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem
odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus
17 non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum
Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur
|