1 incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut
numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis
2 epistula nostra vos estis scripta in cordibus
nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus
3 manifestati quoniam epistula estis Christi
ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis
lapideis sed in tabulis cordis carnalibus
4 fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum
5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a
nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est
6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti
non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat
7 quod si ministratio mortis litteris deformata in
lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem
Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur
8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in
gloria
9 nam si ministratio damnationis gloria est multo
magis abundat ministerium iustitiae in gloria
10 nam nec glorificatum est quod claruit in hac
parte propter excellentem gloriam
11 si enim quod evacuatur per gloriam est multo
magis quod manet in gloria est
12 habentes igitur talem spem multa fiducia utimur
13 et non sicut Moses ponebat velamen super faciem
suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur
14 sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum
enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum
quoniam in Christo evacuatur
15 sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses
velamen est positum super cor eorum
16 cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur
velamen
17 Dominus autem Spiritus est ubi autem
Spiritus Domini ibi libertas
18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini
speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam
a Domini Spiritu
|