1 ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod
misericordiam consecuti sumus non deficimus
2 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in
astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis
commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo
3 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in
his qui pereunt est opertum
4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes
infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago
Dei
5 non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum
Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum
6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem
splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae
claritatis Dei in facie Christi Iesu
7 habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus
ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis
8 in omnibus tribulationem patimur sed non
angustiamur aporiamur sed non destituimur
9 persecutionem patimur sed non derelinquimur
deicimur sed non perimus
10 semper mortificationem Iesu in corpore nostro
circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur
11 semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur
propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali
12 ergo mors in nobis operatur vita autem in
vobis
13 habentes autem eundem spiritum fidei
sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter
quod et loquimur
14 scientes quoniam qui suscitavit Iesum et
nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum
15 omnia enim propter vos ut gratia abundans
per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei
16 propter quod non deficimus sed licet is
qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die
in diem
17 id enim quod in praesenti est momentaneum
et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae
pondus operatur nobis
18 non contemplantibus nobis quae videntur
sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur
aeterna sunt
|