1 scimus enim quoniam si terrestris domus
nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum
non manufactam aeternam in caelis
2 nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram
quae de caelo est superindui cupientes
3 si tamen vestiti non nudi inveniamur
4 nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus
gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale
est a vita
5 qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus
qui dedit nobis pignus Spiritus
6 audentes igitur semper et scientes
quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino
7 per fidem enim ambulamus et non per
speciem
8 audemus autem et bonam voluntatem habemus
magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum
9 et ideo contendimus sive absentes sive
praesentes placere illi
10 omnes enim nos manifestari oportet ante
tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum
sive malum
11 scientes ergo timorem Domini hominibus
suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris
manifestos nos esse
12 non iterum nos commendamus vobis sed
occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie
gloriantur et non in corde
13 sive enim mente excedimus Deo sive sobrii
sumus vobis
14 caritas enim Christi urget nos
aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt
15 et pro omnibus mortuus est ut et qui
vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit
16 itaque nos ex hoc neminem novimus
secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non
novimus
17 si qua ergo in Christo nova creatura vetera
transierunt ecce facta sunt nova
18 omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos
sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis
19 quoniam quidem Deus erat in Christo
mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis
verbum reconciliationis
20 pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo
exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo
21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum
fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso
|