1 has igitur habentes promissiones carissimi
mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes
sanctificationem in timore Dei
2 capite nos neminem laesimus neminem corrupimus
neminem circumvenimus
3 non ad condemnationem dico praedixi enim quod in
cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum
4 multa mihi fiducia est apud vos multa mihi
gloriatio pro vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni
tribulatione nostra
5 nam et cum venissemus Macedoniam nullam requiem
habuit caro nostra sed omnem tribulationem passi foris pugnae intus timores
6 sed qui consolatur humiles consolatus est
nos Deus in adventu Titi
7 non solum autem in adventu eius sed etiam
in solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium
vestrum fletum vestram aemulationem pro me ita ut magis gauderem
8 quoniam et si contristavi vos in epistula
non me paenitet et si paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos
contristavit
9 nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia
contristati estis ad paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in
nullo detrimentum patiamini ex nobis
10 quae enim secundum Deum tristitia est
paenitentiam in salutem stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem
operatur
11 ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos
quantam in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed
timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis
vos incontaminatos esse negotio
12 igitur et si scripsi vobis non propter eum qui
fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam
sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo
13 ideo consolati sumus in consolatione autem nostra
abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus
eius ab omnibus vobis
14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non
sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio
nostra quae fuit ad Titum veritas facta est
15 et viscera eius abundantius in vos sunt
reminiscentis omnium vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore
excepistis eum
16 gaudeo quod in omnibus confido in vobis
|