1 notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae
data est in ecclesiis Macedoniae
2 quod in multo experimento tribulationis abundantia
gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis
eorum
3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra
virtutem voluntarii fuerunt
4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et
communicationem ministerii quod fit in sanctos
5 et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt
primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei
6 ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita
et perficiat in vos etiam gratiam istam
7 sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et
scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia
abundetis
8 non quasi imperans dico sed per aliorum
sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans
9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu
Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia
vos divites essetis
10 et consilium in hoc do hoc enim vobis
utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore
11 nunc vero et facto perficite ut
quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod
habetis
12 si enim voluntas prompta est secundum id
quod habet accepta est non secundum quod non habet
13 non enim ut aliis sit remissio vobis
autem tribulatio sed ex aequalitate
14 in praesenti tempore vestra abundantia
illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit
supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est
15 qui multum non abundavit et qui modicum
non minoravit
16 gratias autem Deo qui dedit eandem
sollicitudinem pro vobis in corde Titi
17 quoniam exhortationem quidem suscepit sed
cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos
18 misimus etiam cum illo fratrem cuius laus
est in evangelio per omnes ecclesias
19 non solum autem sed et ordinatus ab
ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis
ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram
20 devitantes hoc ne quis nos vituperet in
hac plenitudine quae ministratur a nobis
21 providemus enim bona non solum coram Deo
sed etiam coram hominibus
22 misimus autem cum illis et fratrem
nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo
sollicitiorem confidentia multa in vos
23 sive pro Tito qui est socius meus et in
vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi
24 ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et
nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum
|