1 nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti
est mihi scribere vobis
2 scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis
glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra
aemulatio provocavit plurimos
3 misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis
evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis
4 ne cum venerint mecum Macedones et
invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia
5 necessarium ergo existimavi rogare
fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc
paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam
6 hoc autem qui parce seminat parce et
metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet
7 unusquisque prout destinavit corde suo
non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus
8 potens est autem Deus omnem gratiam
abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes
abundetis in omne opus bonum
9 sicut scriptum est dispersit dedit
pauperibus iustitia eius manet in aeternum
10 qui autem administrat semen seminanti et
panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit
incrementa frugum iustitiae vestrae
11 ut in omnibus locupletati abundetis in
omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo
12 quoniam ministerium huius officii non
solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum
actiones in Domino
13 per probationem ministerii huius
glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et
simplicitate communicationis in illos et in omnes
14 et ipsorum obsecratione pro vobis
desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis
15 gratias Deo super inenarrabili dono eius
|