1 ipse autem ego Paulus obsecro vos per
mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens
autem confido in vobis
2 rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam
qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem
ambulemus
3 in carne enim ambulantes non secundum carnem
militamus
4 nam arma militiae nostrae non carnalia sed
potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes
5 et omnem altitudinem extollentem se adversus
scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium
Christi
6 et in promptu habentes ulcisci omnem
inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia
7 quae secundum faciem sunt videte si quis confidit
sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita
et nos
8 nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de
potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem
vestram non erubescam
9 ut autem non existimer tamquam terrere vos per
epistulas
10 quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et
fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis
11 hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales
sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto
12 non enim audemus inserere aut conparare
nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes
et conparantes nosmet ipsos nobis
13 nos autem non in inmensum gloriabimur sed
secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque
ad vos
14 non enim quasi non pertingentes ad vos
superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi
15 non in inmensum gloriantes in alienis
laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari
secundum regulam nostram in abundantiam
16 etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare
non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari
17 qui autem gloriatur in Domino glorietur
18 non enim qui se ipsum commendat ille
probatus est sed quem Dominus commendat
|