1 ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel
trium testium stabit omne verbum
2 praedixi et praedico ut praesens bis et nunc
absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non
parcam
3 an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur
Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis
4 nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit
ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute
Dei in vobis
5 vosmet ipsos temptate si estis in fide
ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est
nisi forte reprobi estis
6 spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus
reprobi
7 oramus autem Deum ut nihil mali faciatis
non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut
reprobi simus
8 non enim possumus aliquid adversus
veritatem sed pro veritate
9 gaudemus enim quando nos infirmi sumus
vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem
10 ideo haec absens scribo ut non praesens
durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et
non in destructionem
11 de cetero fratres gaudete perfecti estote
exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
12 salutate invicem in osculo sancto salutant vos
sancti omnes
13 gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei
et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen
|