1 o insensati Galatae
quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est
crucifixus
2
hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum
accepistis an ex auditu fidei
3
sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini
4
tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
5
qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis
ex operibus legis an ex auditu fidei
6
sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
7
cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae
8
providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus
praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
9
igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
10
quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt
scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta
sunt in libro legis ut faciat ea
11
quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum
est quia iustus ex fide vivit
12
lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
13
Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis
maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
14
ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut
pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
15
fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum
testamentum nemo spernit aut superordinat
16
Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et
seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus
17
hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post
quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam
promissionem
18
nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem
per promissionem donavit Deus
19
quid igitur lex propter transgressiones posita est donec
veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
20
mediator autem unius non est Deus autem unus est
21
lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex
quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia
22
sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex
fide Iesu Christi daretur credentibus
23
prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur
conclusi in eam fidem quae revelanda erat
24
itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide
iustificemur
25
at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
26
omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
27
quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
28
non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non
est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
29
si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum
promissionem heredes
|