1 dico autem quanto
tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
2
sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum
tempus a patre
3
ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus
servientes
4
at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum
ex muliere factum sub lege
5
ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum
reciperemus
6
quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda
nostra clamantem Abba Pater
7
itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres
per Deum
8
sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii
serviebatis
9
nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo
quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire
vultis
10
dies observatis et menses et tempora et annos
11
timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
12
estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos
nihil me laesistis
13
scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis
iam pridem
14
et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque
respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
15
ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis
quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
16
ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
17
aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos
aemulemini
18
bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum
praesens sum apud vos
19
filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in
vobis
20
vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam
confundor in vobis
21
dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
22
scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de
ancilla et unum de libera
23
sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de
libera per repromissionem
24
quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta
unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
25
Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc
est Hierusalem et servit cum filiis eius
26
illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est
mater nostra
27
scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et
exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet
virum
28
nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
29
sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat
persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
30
sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non
enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
31
itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua
libertate nos Christus liberavit
|