1
fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos
qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te
ipsum ne et tu tempteris
2
alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem
Christi
3
nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se
seducit
4
opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum
gloriam habebit et non in altero
5
unusquisque enim onus suum portabit
6
communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se
catecizat in omnibus bonis
7
nolite errare Deus non inridetur
8
quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat
in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de
spiritu metet vitam aeternam
9
bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus
non deficientes
10
ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem
ad domesticos fidei
11
videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
12
quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi
tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
13
neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos
circumcidi ut in carne vestra glorientur
14
mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu
Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
15
in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque
praeputium sed nova creatura
16
et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et
misericordia et super Israhel Dei
17
de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in
corpore meo porto
|