1 Paulus apostolus Christi Iesu per
voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et
Domino Iesu Christo
3 benedictus Deus et Pater Domini nostri
Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in
Christo
4 sicut elegit nos in ipso ante mundi
constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
5 qui praedestinavit nos in adoptionem
filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit
nos in dilecto
7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius
remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et
prudentia
9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae
secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare
omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati
secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante
speravimus in Christo
13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis
evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu
promissionis Sancto
14 qui est pignus hereditatis nostrae in
redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est
in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos
16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri
faciens in orationibus meis
17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae
det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae
sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius
in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
20 quam operatus est in Christo suscitans illum a
mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem
et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in
futuro
22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit
caput supra omnia ecclesiae
23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia
in omnibus adimpletur
|