1 et vos cum essetis mortui delictis et
peccatis vestris
2 in quibus aliquando ambulastis secundum
saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui
nunc operatur in filios diffidentiae
3 in quibus et nos omnes aliquando
conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et
cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
4 Deus autem qui dives est in misericordia
propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos
5 et cum essemus mortui peccatis
convivificavit nos Christo gratia estis salvati
6 et conresuscitavit et consedere fecit in
caelestibus in Christo Iesu
7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus
abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex
vobis Dei enim donum est
9 non ex operibus ut ne quis glorietur
10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu
in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes
in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne
manufacta
12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati
a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non
habentes et sine Deo in mundo
13 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando
eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
14 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum
et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
15 legem mandatorum decretis evacuans
ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
16 et reconciliet ambos in uno corpore
Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso
17 et veniens evangelizavit pacem
vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno
Spiritu ad Patrem
19 ergo iam non estis hospites et advenae
sed estis cives sanctorum et domestici Dei
20 superaedificati super fundamentum apostolorum et
prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in
templum sanctum in Domino
22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei
in Spiritu
|