1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
2 et ambulate in dilectione sicut et
Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in
odorem suavitatis
3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut
avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
4 aut turpitudo aut stultiloquium aut
scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis
fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet
hereditatem in regno Christi et Dei
6 nemo vos seducat inanibus verbis propter
haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
7 nolite ergo effici participes eorum
8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in
Domino ut filii lucis ambulate
9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia
et veritate
10 probantes quid sit beneplacitum Deo
11 et nolite communicare operibus
infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et
dicere
13 omnia autem quae arguuntur a lumine
manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
14 propter quod dicit surge qui dormis et
exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
15 videte itaque fratres quomodo caute
ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
16 redimentes tempus quoniam dies mali sunt
17 propterea nolite fieri inprudentes sed
intellegentes quae sit voluntas Domini
18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed
implemini Spiritu
19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et
hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris
Domino
20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine
Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
21 subiecti invicem in timore Christi
22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus
caput est ecclesiae ipse salvator corporis
24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita
et mulieres viris suis in omnibus
25 viri diligite uxores sicut et Christus
dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
26 ut illam sanctificaret mundans lavacro
aquae in verbo
27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam
ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta
et inmaculata
28 ita et viri debent diligere uxores suas
ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit
sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
30 quia membra sumus corporis eius de carne
eius et de ossibus eius
31 propter hoc relinquet homo patrem et
matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in
Christo et in ecclesia
33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem
sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
|