1 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc
enim est iustum
2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum
primum in promissione
3 ut bene sit tibi et sis longevus super terram
4 et patres nolite ad iracundiam provocare filios
vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
5 servi oboedite dominis carnalibus cum timore et
tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo
6 non ad oculum servientes quasi hominibus placentes
sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
7 cum bona voluntate servientes sicut Domino et non
hominibus
8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit
bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber
9 et domini eadem facite illis remittentes
minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum
acceptio non est apud eum
10 de cetero fratres confortamini in Domino et in
potentia virtutis eius
11 induite vos arma Dei ut possitis stare
adversus insidias diaboli
12 quia non est nobis conluctatio adversus
carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi
rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis
resistere in die malo et omnibus perfectis stare
14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate
et induti loricam iustitiae
15 et calciati pedes in praeparatione evangelii
pacis
16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis
omnia tela nequissimi ignea extinguere
17 et galeam salutis adsumite et gladium
Spiritus quod est verbum Dei
18 per omnem orationem et obsecrationem
orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et
obsecratione pro omnibus sanctis
19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris
mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso
audeam prout oportet me loqui
21 ut autem et vos sciatis quae circa me
sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis
minister in Domino
22 quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis
quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
23 pax fratribus et caritas cum fide a Deo
Patre et Domino Iesu Christo
24 gratia cum omnibus qui diligunt Dominum
nostrum Iesum Christum in incorruptione
|