1 Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus
sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino
Iesu Christo
3 gratias ago Deo meo in omni memoria vestri
4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus
vobis cum gaudio deprecationem faciens
5 super communicatione vestra in evangelio a prima
die usque nunc
6 confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus
bonum perficiet usque in diem Christi Iesu
7 sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus
vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et
confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse
8 testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos
in visceribus Christi Iesu
9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis
abundet in scientia et omni sensu
10 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine
offensa in diem Christi
11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in
gloriam et laudem Dei
12 scire autem vos volo fratres quia quae circa me
sunt magis ad profectum venerunt evangelii
13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo
in omni praetorio et in ceteris omnibus
14 et plures e fratribus in Domino confidentes
vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui
15 quidam quidem et propter invidiam et contentionem
quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant
16 quidam ex caritate scientes quoniam in
defensionem evangelii positus sum
17 quidam autem ex contentione Christum adnuntiant
non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis
18 quid enim dum omni modo sive per occasionem sive
per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo
19 scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per
vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi
20 secundum expectationem et spem meam quia in nullo
confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in
corpore meo sive per vitam sive per mortem
21 mihi enim vivere Christus est et mori
lucrum
22 quod si vivere in carne hic mihi fructus
operis est et quid eligam ignoro
23 coartor autem e duobus desiderium habens
dissolvi et cum Christo esse multo magis melius
24 permanere autem in carne magis
necessarium est propter vos
25 et hoc confidens scio quia manebo et
permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei
26 ut gratulatio vestra abundet in Christo
Iesu in me per meum adventum iterum ad vos
27 tantum digne evangelio Christi conversamini
ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno
spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii
28 et in nullo terreamini ab adversariis
quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo
29 quia vobis donatum est pro Christo non solum ut
in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini
30 eundem certamen habentes qualem et
vidistis in me et nunc audistis de me
|