1 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium
caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes
2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem
caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam
sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea
quae aliorum
5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus
est esse se aequalem Deo
7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens
in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo
8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad
mortem mortem autem crucis
9 propter quod et Deus illum exaltavit et
donavit illi nomen super omne nomen
10 ut in nomine Iesu omne genu flectat
caelestium et terrestrium et infernorum
11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus
Iesus Christus in gloria est Dei Patris
12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non
ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et
tremore vestram salutem operamini
13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et
perficere pro bona voluntate
14 omnia autem facite sine murmurationibus et
haesitationibus
15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei
sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis
sicut luminaria in mundo
16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die
Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium
fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis
18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini
mihi
19 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me
mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
20 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera
affectione pro vobis sollicitus sit
21 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi
Iesu
22 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut
patri filius mecum servivit in evangelium
23 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae
circa me sunt
24 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad
vos cito
25 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem
et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum
necessitatis meae mittere ad vos
26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et
maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum
27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed
Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam
super tristitiam haberem
28 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum
gaudeatis et ego sine tristitia sim
29 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino
et eiusmodi cum honore habetote
30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem
accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum
obsequium
|