1 egressa est autem Dina filia Liae ut videret
mulieres regionis illius
2 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps
terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem
3 et conglutinata est anima eius cum ea
tristemque blanditiis delinivit
4 et pergens ad Emor patrem suum accipe
mihi inquit puellam hanc coniugem
5 quod cum audisset Iacob absentibus filiis
et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent
6 egresso autem Emor patre Sychem ut
loqueretur ad Iacob
7 ecce filii eius veniebant de agro
auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in
Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset
8 locutus est itaque Emor ad eos
Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem
9 et iungamus vicissim conubia filias
vestras tradite nobis et filias nostras accipite
10 et habitate nobiscum terra in potestate vestra
est exercete negotiamini et possidete eam
11 sed et Sychem ad patrem et ad fratres
eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo
12 augete dotem munera postulate libens
tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem
13 responderunt filii Iacob Sychem et patri
eius in dolo saevientes ob stuprum sororis
14 non possumus facere quod petitis nec dare
sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos
15 sed in hoc valebimus foederari si esse
volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus
16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias
nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus
17 sin autem circumcidi nolueritis tollemus
filiam nostram et recedemus
18 placuit oblatio eorum Emor et Sychem
filio eius
19 nec distulit adulescens quin statim quod
petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo
patris sui
20 ingressique portam urbis locuti sunt
populo
21 viri isti pacifici sunt et volunt
habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata
cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus
22 unum est quod differtur tantum bonum si
circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes
23 et substantia eorum et pecora et cuncta
quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum
efficiemus populum
24 adsensi sunt omnes circumcisis cunctis
maribus
25 et ecce die tertio quando gravissimus
vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae
gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis
26 Emor et Sychem pariter necaverunt
tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam
27 quibus egressis inruerunt super occisos
ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri
28 oves eorum et armenta et asinos cunctaque
vastantes quae in domibus et in agris erant
29 parvulos quoque et uxores eorum duxere
captivas
30 quibus patratis audacter Iacob dixit ad
Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis
habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et
delebor ego et domus mea
31 responderunt numquid ut scorto abuti debuere
sorore nostra
|