1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei
et Timotheus frater
2 his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus
fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
3 gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu
Christi semper pro vobis orantes
4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et
dilectionem quam habetis in sanctos omnes
5 propter spem quae reposita est vobis in caelis
quam audistis in verbo veritatis evangelii
6 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo
est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et
cognovistis gratiam Dei in veritate
7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo
nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu
8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram
in Spiritu
9 ideo et nos ex qua die audivimus non
cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis
eius in omni sapientia et intellectu spiritali
10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in
omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei
11 in omni virtute confortati secundum potentiam
claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio
12 gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in
partem sortis sanctorum in lumine
13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et
transtulit in regnum Filii dilectionis suae
14 in quo habemus redemptionem remissionem
peccatorum
15 qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis
creaturae
16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et
in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive
principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt
17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso
constant
18 et ipse est caput corporis ecclesiae qui est
principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens
19 quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem
habitare
20 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans
per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt
21 et vos cum essetis aliquando alienati et inimici
sensu in operibus malis
22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius
per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso
23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles
et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa
creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister
24 qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et
adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod
est ecclesia
25 cuius factus sum ego minister secundum
dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei
26 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et
generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius
27 quibus voluit Deus notas facere divitias
gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae
28 quem nos adnuntiamus corripientes omnem
hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem
perfectum in Christo Iesu
29 in quo et laboro certando secundum operationem
eius quam operatur in me in virtute
|