1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam
pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam
in carne
2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate
et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris
Christi Iesu
3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi
4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate
sermonum
5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum
sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est
fidei vestrae
6 sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in
ipso ambulate
7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati
fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione
8 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et
inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non
secundum Christum
9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter
10 et estis in illo repleti qui est caput
omnis principatus et potestatis
11 in quo et circumcisi estis circumcisione non
manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi
12 consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis
per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis
13 et vos cum mortui essetis in delictis et
praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
14 delens quod adversum nos erat chirografum
decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud
cruci
15 expolians principatus et potestates traduxit
palam triumphans illos in semet ipso
16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in
parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum
17 quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi
18 nemo vos seducat volens in humilitate et
religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae
19 et non tenens caput ex quo totum corpus
per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum
Dei
20 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi
quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis
21 ne tetigeris neque gustaveris neque
contrectaveris
22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum
praecepta et doctrinas hominum
23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in
superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad
saturitatem carnis
|