1 domini quod iustum est et aequum servis praestate
scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo
2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum
actione
3 orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium
sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum
4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui
5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus
redimentes
6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut
sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere
7 quae circa me sunt omnia vobis nota faciet
Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino
8 quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae
circa vos sunt et consoletur corda vestra
9 cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex
vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis
10 salutat vos Aristarchus concaptivus meus et
Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos
excipite illum
11 et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex
circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio
12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus
Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et
pleni in omni voluntate Dei
13 testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem
pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
14 salutat vos Lucas medicus carissimus et
Demas
15 salutate fratres qui sunt Laodiciae et
Nympham et quae in domo eius est ecclesiam
16 et cum lecta fuerit apud vos epistula
facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos
legatis
17 et dicite Archippo vide ministerium quod
accepisti in Domino ut illud impleas
18 salutatio mea manu Pauli memores estote
vinculorum meorum gratia vobiscum amen
|