1 nam ipsi scitis fratres introitum nostrum
ad vos quia non inanis fuit
2 sed ante passi et contumeliis affecti
sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos
evangelium Dei in multa sollicitudine
3 exhortatio enim nostra non de errore neque de
inmunditia neque in dolo
4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis
evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda
nostra
5 neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis
sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est
6 nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis
neque ab aliis
7 cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed
facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos
8 ita desiderantes vos cupide volebamus tradere
vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis
facti estis
9 memores enim estis fratres laborem nostrum et
fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in
vobis evangelium Dei
10 vos testes estis et Deus quam sancte et
iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus
11 sicut scitis qualiter unumquemque vestrum
tamquam pater filios suos
12 deprecantes vos et consolantes
testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et
gloriam
13 ideo et nos gratias agimus Deo sine
intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis
non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui
credidistis
14 vos enim imitatores facti estis fratres
ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et
vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis
15 qui et Dominum occiderunt Iesum et
prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus
adversantur
16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut
impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem
17 nos autem fratres desolati a vobis ad tempus
horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum
multo desiderio
18 quoniam voluimus venire ad vos ego quidem
Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas
19 quae est enim nostra spes aut gaudium aut
corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius
20 vos enim estis gloria nostra et gaudium
|