1 propter quod non sustinentes amplius
placuit nobis remanere Athenis solis
2 et misimus Timotheum fratrem nostrum et
ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide
vestra
3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis
ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus
4 nam et cum apud vos essemus praedicebamus
vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis
5 propterea et ego amplius non sustinens
misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis
fiat labor noster
6 nunc autem veniente Timotheo ad nos a
vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri
habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos
7 ideo consolati sumus fratres in vobis in omni
necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem
8 quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino
9 quam enim gratiarum actionem possumus Deo
retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum
10 nocte et die abundantius orantes ut videamus
faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae
11 ipse autem Deus et Pater noster et Dominus
Iesus dirigat viam nostram ad vos
12 vos autem Dominus multiplicet et abundare
faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis
13 ad confirmanda corda vestra sine querella in
sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum
omnibus sanctis eius amen
|