1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus
in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare
et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis
2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per
Dominum Iesum
3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra
4 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat
unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore
5 non in passione desiderii sicut et gentes quae
ignorant Deum
6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in
negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et
praediximus vobis et testificati sumus
7 non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in
sanctificatione
8 itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum
qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis
9 de caritate autem fraternitatis non necesse
habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem
10 etenim facitis illud in omnes fratres in
universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis
11 et operam detis ut quieti sitis et ut
vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis
12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris
sunt et nullius aliquid desideretis
13 nolumus autem vos ignorare fratres de
dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent
14 si enim credimus quod Iesus mortuus est
et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo
15 hoc enim vobis dicimus in verbo Domini
quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos
qui dormierunt
16 quoniam ipse Dominus in iussu et in voce
archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt
resurgent primi
17 deinde nos qui vivimus qui relinquimur
simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum
Domino erimus
18 itaque consolamini invicem in verbis istis
|