1 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium
in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino
Iesu Christo
3 gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres
ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas
uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis
Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et
tribulationibus quas sustinetis
5 in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini
regno Dei pro quo et patimini
6 si tamen iustum est apud Deum retribuere
tribulationem his qui vos tribulant
7 et vobis qui tribulamini requiem nobiscum
in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius
8 in flamma ignis dantis vindictam his qui
non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie
Domini et a gloria virtutis eius
10 cum venerit glorificari in sanctis suis et
admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium
nostrum super vos in die illo
11 in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur
vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in
virtute
12 ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi
in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi
|