1 rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri
Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum
2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini
neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi
instet dies Domini
3 ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit
discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
4 qui adversatur et extollitur supra omne quod
dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit
Deus
5 non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec
dicebam vobis
6 et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo
tempore
7 nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut
qui tenet nunc donec de medio fiat
8 et tunc revelabitur ille iniquus quem
Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus
sui
9 eum cuius est adventus secundum operationem
Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
10 et in omni seductione iniquitatis his qui
pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
11 ideo mittit illis Deus operationem
erroris ut credant mendacio
12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt
veritati sed consenserunt iniquitati
13 nos autem debemus gratias agere Deo
semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in
salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis
14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in
adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi
15 itaque fratres state et tenete traditiones quas
didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram
16 ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus
et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam
in gratia
17 exhortetur corda vestra et confirmet in omni
opere et sermone bono
|