1 de cetero fratres orate pro nobis ut
sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
2 et ut liberemur ab inportunis et malis
hominibus non enim omnium est fides
3 fidelis autem Dominus est qui confirmabit
vos et custodiet a malo
4 confidimus autem de vobis in Domino
quoniam quae praecipimus et facitis et facietis
5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei
et patientia Christi
6 denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri
Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non
secundum traditionem quam acceperunt a nobis
7 ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos
quoniam non inquieti fuimus inter vos
8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in
labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
9 non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet
ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
10 nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus
vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet
11 audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete
nihil operantes sed curiose agentes
12 his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et
obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem
manducent
13 vos autem fratres nolite deficere benefacientes
14 quod si quis non oboedit verbo nostro per
epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
15 et nolite quasi inimicum existimare sed corripite
ut fratrem
16 ipse autem Dominus pacis det vobis pacem
sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis
17 salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni
epistula ita scribo
18 gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus
vobis amen
|