1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium
Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae
2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia
pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in
Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent
4 neque intenderent fabulis et genealogiis
interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est
in fide
5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et
conscientia bona et fide non ficta
6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in
vaniloquium
7 volentes esse legis doctores non
intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant
8 scimus autem quia bona est lex si quis ea
legitime utatur
9 sciens hoc quia iusto lex non est posita
sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis
patricidis et matricidis homicidis
10 fornicariis masculorum concubitoribus
plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur
11 quae est secundum evangelium gloriae
beati Dei quod creditum est mihi
12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu
Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio
13 qui prius fui blasphemus et persecutor et
contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in
incredulitate
14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum
fide et dilectione quae est in Christo Iesu
15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia
Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum
16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me
primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui
credituri sunt illi in vitam aeternam
17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli
Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen
18 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee
secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam
19 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam
repellentes circa fidem naufragaverunt
20 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos
tradidi Satanae ut discant non blasphemare
|