1 fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum
opus desiderat
2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse
unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
3 non vinolentum non percussorem sed modestum non
litigiosum non cupidum
4 suae domui bene praepositum filios habentem
subditos cum omni castitate
5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae
Dei diligentiam habebit
6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium
incidat diaboli
7 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab
his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
8 diaconos similiter pudicos non bilingues non multo
vino deditos non turpe lucrum sectantes
9 habentes mysterium fidei in conscientia pura
10 et hii autem probentur primum et sic ministrent
nullum crimen habentes
11 mulieres similiter pudicas non detrahentes
sobrias fideles in omnibus
12 diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis
bene praesunt et suis domibus
13 qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum
adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
14 haec tibi scribo sperans venire ad te cito
15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te
in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum
veritatis
16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod
manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis
praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria
|