1 seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem
iuvenes ut fratres
2 anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni
castitate
3 viduas honora quae vere viduae sunt
4 si qua autem vidua filios aut nepotes habet
discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim
acceptum est coram Deo
5 quae autem vere vidua est et desolata
speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
6 nam quae in deliciis est vivens mortua
est
7 et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
8 si quis autem suorum et maxime domesticorum
curam non habet fidem negavit et est infideli deterior
9 vidua eligatur non minus sexaginta
annorum quae fuerit unius viri uxor
10 in operibus bonis testimonium habens si
filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem
patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est
11 adulescentiores autem viduas devita cum
enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt
12 habentes damnationem quia primam fidem
irritam fecerunt
13 simul autem et otiosae discunt circumire
domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare
matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
16 si qua fidelis habet viduas subministret illis et
non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni
habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina
18 dicit enim scriptura non infrenabis os bovi
trituranti et dignus operarius mercede sua
19 adversus presbyterum accusationem noli recipere
nisi sub duobus et tribus testibus
20 peccantes coram omnibus argue ut et ceteri
timorem habeant
21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis
ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando
22 manus cito nemini inposueris neque communicaveris
peccatis alienis te ipsum castum custodi
23 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere
propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
24 quorundam hominum peccata manifesta sunt
praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur
25 similiter et facta bona manifesta sunt et quae
aliter se habent abscondi non possunt
|